Latin
O8 CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTV PRABCIPVO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 408
Unproofread scanNot analysed yet
Constricti, qui bilem vehunt, ductus ira vel alia ex causa mox ejus motum ad lymphae &sanguinis massam convertunt. Hos omnes motus inversos atque excretionibus adversos in ordinem &versus exteriora reducere non tam facile &expeditum est. Neque res incidentibus &vehementioribus commoventibus, sed potius blandis demulcentibus, relaxantibus, antispasmodicis &leniter moventibus tractanda erit. Illos etiam &difficiles &longos morbos, qui immodicas humorum &sangninis profusiones sequuntur, a depressis &imbecillibus excretionibus originem suam ducere observamus. Scholion. Post effrenes sanguinis vel humorum profusiones, quacunque ex causa ortas, non modo virium substantiam exhauriri, sed &paulo post longos &periculosos morbos, cachexiam, hydropem, tabem, hecticam initia sumere, frequenti cognitum est experientia. Neque tamen illae nimiae inanitiones proximae horum morborum causae statuendae sunt, sed quia supra modum consumtae sunt vires atque humores exinaniti ideo, sit, ut quae cibo &potu adsumuntur, nec recte subigi, superari, necrursus ejici possint, sed intus remaneant, stagnent, corrumpantur, &fertiles sic morborum causas praebeant: nam a nimium exhausto sanguine concidunt vires, quae solida regunt, concidunt quoque &elauduntur vasa minima in secretoriis &excrotorus, quae secundum narutam ab humorum copia aperta servari debebant. §. XVI. 410 CAP. V. DE EXCRETIONUM DEFECTU PRAECIPVO §. XVI. Quum diminutae excretiones verae &adaequatae morborum causae sint, nullus hinc vel sponte a natura vel arte sanatur morbus, nisi illis restitutis. Scholion. Illustre hujus rei documentum praebent omnis generis febres, quae nec ex toto desinunt, nec intermittunt aut mitescunt, nisi praegressis vel per alvum vel per sudorem evacuationibus, quibus etiam circa convenientia tempora, quae critica vocari solent, accedentibus, febris declinat vel finitur.