# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 409

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, O8 CAP. V. DE EXCRETIONVM DEFECTV PRABCIPVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/409
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/409

Nam hae ipsae in integrum restitutae spasmum, qui in febre universum vasorum & membranarum genus occupat, & vehementer motus secundum naturam concitat, jam resolutum & morbum victum denuntiant. Accedit & hoc, quod ob meatus jam apertos & ob sanguinis circulum ad excretoria restitutum omnes sordes, etiam sub ipso motu morboso contractae, cum certa spe secundae valetudinis felicissime removeantur. Utilis vero hac in re est illa observatio, quod macilentiores, si febre inflammatoria laborant, magis per sudorem, repleti vero & qui spongiosi sunt corporis habitus, in febribus putridis plus per alvinas dejectiones crisi facta ad sanitatem perducantur. Ex quo salutare illud monitum fluit, medicum naturae ductum in hoc etiam sequi, minime vero eum praevertere & pervertere debere. Qui vero ex chronicis graviter decumbunt, si ex plethora orti sunt, mensium & haemorrhoidum fluxu vel ex toto liberantur, vel mitiorem morbum experiuntur; si vero ingens impuritas, quae a vitio & deficientia excretionum originem trahit, morbum fert chronicum, tum nec specifica alterantia, nec depurantia hic usum quendam conferunt: sed omne medentis consilium eo dirigi debet, ut meatus aperiantur & excretiones per alvum, per transpirationem, per hepatis ductus biliarios per renum urinosos, in ordinem redigantur. Ita enim ex sanguine impuro, interposito quodam tempore, mox purus & henignus fieri potest.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
