Latin
CAPUT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 412
Unproofread scanNot analysed yet
413 mentorum, alia ad medicamentorum classem pertinent, aliaque sunt interna, alia externia, quaedam valentioris, quaedam mitioris naturae: nonnulla etiam ad res naturales &praeternaturales spectant: quaedam alvum adstringunt, quaedam transpirationem reprimunt: rursus quaedam excretiones sanguinis impediunt aliasque fluxiones cohibent. §. III. Ad alimenta, quae alvum adstringunt, referenda sunt omnia dura, macra, austera, acida, aspera, tosta &in eadem carne assa potius, quam elixa, panis bis coctus, tostus, spirae, pulticulae ex oryza, ex milio, ex pisis, dura ova &omnia opera pistoria, caseus, castaneae, nuces, amygdalae mala cotonea, pira immatura, fructus acaciae, mespili, ribes, berberes, acetum, vina rubra &adstringentia, item paucior cibus, corporis quies &aquilonia aeris constitutio. Inter medicamenta, quae alvum &omnis generis excretiones cohibent, eminent omnia ex alumine, marte, plumbo &vitriolo parata, inque primis tinctura haematitis, sulphuris vitrioli, liquor martialis ex capite mortuo florum salis ammoniaci cum haematite confectus, omnes terrae sigillatae, boli, terrea marina; ex vegetabilium familia radix tormentillae, bistortae, plantaginis, quinquefolii, cortex chinae, fraxini, granatorum, terra sic dicta catechu: quo pertinent etiam omnia, quae dolores levant, somnum inferunt &quae papaver aut opium ingreditur. Ex iis, quae omnium saluberrimam perspirationem cohibent &materiam morbificam, salutari saepe &critico motu ad summam cutem effusam, reprimunt, sunt praeter externum frigus, sive siccum, sive humidum, terror &linimenta 414 CAP. VI. DE PBRNICIALI EARUMRERUM, QUAE EXCRETIONES ex sulphure, ex mercurio vel saturninis parata, item balnea frigida, adstringentia, &linimenta pinguia, oleosa &emplastra adstringentia; quo pertinent etiam lintea recentia. VI.