# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 412

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/412

413 mentorum, alia ad medicamentorum classem pertinent, aliaque sunt interna, alia externia, quaedam valentioris, quaedam mitioris naturae: nonnulla etiam ad res naturales & praeternaturales spectant: quaedam alvum adstringunt, quaedam transpirationem reprimunt: rursus quaedam excretiones sanguinis impediunt aliasque fluxiones cohibent. §. III. Ad alimenta, quae alvum adstringunt, referenda sunt omnia dura, macra, austera, acida, aspera, tosta & in eadem carne assa potius, quam elixa, panis bis coctus, tostus, spirae, pulticulae ex oryza, ex milio, ex pisis, dura ova & omnia opera pistoria, caseus, castaneae, nuces, amygdalae mala cotonea, pira immatura, fructus acaciae, mespili, ribes, berberes, acetum, vina rubra & adstringentia, item paucior cibus, corporis quies & aquilonia aeris constitutio. Inter medicamenta, quae alvum & omnis generis excretiones cohibent, eminent omnia ex alumine, marte, plumbo & vitriolo parata, inque primis tinctura haematitis, sulphuris vitrioli, liquor martialis ex capite mortuo florum salis ammoniaci cum haematite confectus, omnes terrae sigillatae, boli, terrea marina; ex vegetabilium familia radix tormentillae, bistortae, plantaginis, quinquefolii, cortex chinae, fraxini, granatorum, terra sic dicta catechu: quo pertinent etiam omnia, quae dolores levant, somnum inferunt & quae papaver aut opium ingreditur. Ex iis, quae omnium saluberrimam perspirationem cohibent & materiam morbificam, salutari saepe & critico motu ad summam cutem effusam, reprimunt, sunt praeter externum frigus, sive siccum, sive humidum, terror & linimenta 414 CAP. VI. DE PBRNICIALI EARUMRERUM, QUAE EXCRETIONES ex sulphure, ex mercurio vel saturninis parata, item balnea frigida, adstringentia, & linimenta pinguia, oleosa & emplastra adstringentia; quo pertinent etiam lintea recentia. VI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
