# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 414

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLI ATQUI EFIECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/414
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/414

COHIBENT, INDOLI ATQUI EFIECTU. demitur etiam is humor, qui extremos illos excretorios cutis tubulos apertos servare & transpirationem juvare debebat. Igitur quam perniciosum sit, validas sanguinis & humorum vacuationes, ubi jam transpiratio languida est, moliri, & quemadmodum longi morbi per eas & foveantur & procreentur, haud satis dici potest. §. VIII. Diuturna corporis quies & cessatio motuum, somnus longior, ingens cura, angor, mentisque agitatio sunt quoque ex his, quae robur & vigorem solidis auferendo & transpirationem & alias excretiones, etiam illas criticas, solennes sanguinis minuunt atque retardant. Quare non mirum est, hisce diu adfligentibus & pravas & longas aegritudines cooriri. Positive adstringentia, quae eminentioris sunt virtutis, & austero ac fixiori elemento agunt, naturae humanae inimicissima sunt; quin imo veneni cujusdam naturam in eo aemulantur, quod gravissimam noxam valetudini inferunt. Scholion. Ex anatomicis & mechanicis compertum est, machinam nostri corporis mere esse hydraulicam, & ex innumeris tubulis majoribus atque minoribus constructam, per quos jugi & non interrupto motu varii generis humores perfluere, influere, refluere & effluere debent: in quo motu progressivo sicuti vitae & sanitatis conservatio praecipue posita est; ita ab hoc impedito, intercepto vel defciente & morborum & mortis origo repetenda est. Nihil tam valide fluida corporis nostri inspissat, coagulat & hostili crispatura ac contractione liberam solidorum expansionem & systolen impedit, & tonum ac motum peristal416 CAP. VI. DE PERNICIALI EARVM RERVM, QTAE IXCRRTIONES stalticum intestinorum destruit, quam forte adstringens, iteratis vicibus datum. Mirabile est, forte adstringens adsumtum mox & celerrime in dissitas etiam partes operari, easque constringendo nimias excretiones cohibere. Ita vidimus, in haemoptysi, vel immodico mensium profluvio, ab usu tincturae sulphuris vitrioli vel haematitis brevi post sanguinis eruptionem conquievisse. Scholion. Hujus singularis adfectus atque phaenomeni ratio ita mihi explicanda videtur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
