Latin
COHIBENT, INDOLI ATQUI EFIECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 415
Unproofread scanNot analysed yet
Animadvertimus, a dato veneno, vel fortiori emetico, aut purgante, vel mercuriali medicina universum mox membranarum &nervorum genus in consensum trahi, &stricturis affici, eam ob rationem, quoniam omnes fibrae &membranae, quibus vasorum compages constat, sunt elasticae, id est, a vi externa facile constringuntur &explicantur. Nam in omnibus corporibus elasticis id est perpetuum, ut, si qua eorum pars aut explicatior, aut contractior fiat, ceterae statim omnes, etiam in extremo loco positae, in illum statum declinent, id quod experimento chordae vel funis clarum fit. Si itaque tunicae intestinorum partem quandam vehementius contrahi contingit, non mirum est, totum membranarum systema inde affici, quia propter contiguitatem &propagationem similemque naturam plane inter se consentiunt. Jam vero quis non videt, idem fieri posse ab adstringentibus? Nam haec quoque est causa, quod ad usum adstringentium, v. g. martialium, cito pulsus immutetur, isque antea languidus durior &fortior evadat; siquidem ipsos etiam arteriosos tubos ex membranis nerveis &musculosis conflatos esse, ad quas vis medicamenti activa ex intestinis derivatur, ex anatomicis cognitum est. §. XII. Si quae alia remedia noxam humano corpori inferre possunt, atque ideo summa cum cautione usurpari debent, certe certe sunt ea, quae adstrictivam facultatem habent, utpote saepius per inopportunam vasorum constrictionem inaequalitatem sanguinis circuitus, ut verbis utamur Hippocratis Libr. de flatib. efficiunt, ut in alia loca parcior, in alia justo copiosior sanguis feratur, ex quo stases &stagnationes, in partibus imbecillioribus productae, graves &multas inducunt aegritudines. Scholion. Placuit mihi maxime ex veteribus eximium de adstringentibus monitum Aetii quod Libr. XVI. Cap. 66.