# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 416

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLI ATQUI EFIECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/416
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/416

Animadvers ita proponit: Communis error & muliercularum & barbitonsorum, quin & indoctorum medicorum omnino est fugiendus adhibentium adstringentia, quae nullo tempore vel occasione unquam in usum venire possunt. Adstrictis enim locis aut nobiliora membra invadunt molesta excrementa, aut reienta in malum habitum aut hydropem laborantes ducunt. §. XIII. Omnis generis adstringentia, sive in classe medicamentorum, sive alimentorum sint, ventriculi & intestinorum partibus nervosis motuque gaudentibus facile vim & noxam inferunt, nec sine periculo in alvi nimiis profusionibus aut vomitionibus dantur, quia nimium stringendo liberum illum motum peristalticum, a quo alvina excretio & plurima alia circa digestionis negotium bona pendent, facile intercipiunt. Scholion. Nihil familiarius est, quam ab alimentis austeris & acidis, item duris & siccioribus, secundum Hippocratem Libr. 11. de diaeta copiosius datis, alvum tensam & duram per aliquot dies reddi, idque multo magis sit, si diuturnior est aquilonia aëris constitutio & corpus nimio labore exercetur, qui siccat alvumque sistit. Curato quoque alvi profluvio medicamentis nimium adstringentibus, ita saepe adstringuntur & siccantur intestina, ut aegerad duos aut tres dies nequeat excernere, quae Hollerii Com

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
