Latin
NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 42-2
Unproofread scanNot analysed yet
animi perturbationes v. g. iram, cor validissime palpitat &contrahitur, ut sanguis, perinde ac in febre, per vasa cum impetu feratur. Terror externas partes constringit, sanguinem circa praecordia sistit, pulsu paruo, debili &inaequali reddito. Anxiae diuturnaeque curae &meditationes profundiores, tonum &motum peristalticum ventriculi &intestinorum invertendo, digestionem &egestionem alvinam valde turbant. Perversa quoque phantasiae actio alienum visceribus imprimit motum. Ita ad aspectum rei ingratae nausea oritur vel vomitio concitatur: ad visum pulchrae puellae copiose sanguis &fluidum nerveum ad genitalia influit: a variis impressionibus foetus in utero conformationem vitiari, inter omnes constat. Quod naribus susceptus suaveolens vapor in vehementes convulsiones abdominis viscera adigat, easque graveolens rursus supprimat, notissimum est. Ex quibus satis elucet, quanta sit consensio cerebri &nervorum cum solidis &fluidis corporis nostri partibus. io ac muirritatione Ir: sangui ordis &arint, robur ie circulus ehementes pitat &conum imperi inem circa ito. Anxis tonum &nvertendo, Perversa mit motum mitio con &fluidum ibus saecs astat. Quoo es convultens rust cet, quas fluidis cor