# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 42

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, NALVRA, DETINITION AC FVN DAMENTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/42

Cum rerum non naturalium ad vitam & sanitatem tuendam tam inevitabilis sit necessitas & mors quoque ac morbi inde suam ducant originem, plurimum utique refert, ut ex iis, quae noxia sint & morbis progignendis idonea, probe intelligat medicus eaque a salutaribus discernat. Scholion. Quo magis patet, quam utile medico sit aëris, aquarum, alimentorum, locorum & vivendi generis naturam, vires & proprietates exquisite nosse & quomodo ad sanitatem vel etiam generationem morborum contribuant, qua in re illustri exemplo nobis praeivit Hippocrates, qui non sine cura & solertia libros mere physicos de diaeta, de aëre, aquis & locis, de alimento, humidorum usu, de flatibus conscriptos posteritati reliquit; sed haec omnia & singula, quod ad morborum generationem & quomodo concurrant, fusiori infra doctrina sub divino favore persequemur. §. XXVII. Praecipuum quoque ex fundamentis pathologicis illud est, quod corpus nostrum sit artificiosissime constructa machina, cujus omnes partes tam solidae, quam fluidae, uti in machinis fieri solet, arctissime inter se connexae sint & cohaereant, ut solidae in fluidas & fluidae in solidas agant, & omnes laesiones ac vitia, sive in solidis sive in fluidis haereant, invicem conspirent & omnes motus mox in consensum rapiant. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
