# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 423

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/423
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/423

COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. mere, siquidem tubulis cutaneis hoc modo constrictis saevissima subinde mala oriuntur. Scholion. Prout enim materia maligna, & quae veneni vim induit, alia atque alia petit loca membranoso-nervea, varia oriuntur mala; quandoquidem in capite non raro inde hemicraniae, guttae serenae, vertigines, epilepsiae, phrenitides, in faucibus anginae, in pectore asthmata & pleuritides, in ventriculo cardialgicae anxietates & inflammationes, vomitus, singultus, in intestinis atrocia tormina, alvi stricturae, in universo corpore febres lentae vel etiam acutae generantur. §. XXVII. Erysipelata vel etiam arthriticos dolores male tractatos per saturnina exterius applicata, & medicamenta intro sumta, quae impetum sanguinis a cute divertunt, ut sunt purgantia, praesertim in impuris corporibus, in lethalem sphacelum degenerasse, plurimis experimentis cognitum habemus. §. XXVIII. Quum itaque in plurimis morbis adstringentium & interne datorum & extrinsecus adplicatorum abusus sit maximus & plerumque exitialis, multo consultius videtur ab iis prorsus abstinere, sed potius rationali methodo fluxionum, si immodicae fuerint, curam aggredi; quod fit, si spasmi idoneis remediis coërceantur, materia irritans temperetur, & impetus motuum ad alias vias opportune divertatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
