# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 424

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/424

CAPUT VII. MORBORVM MAXIME EPIDEMIORVM ORIGINE EXAERIS VITIO ET TRAN SPIRATIONE IMPEDITA. Xperientia certa & indubia constat, nihil in rerum natura esse, quod, praeter adfectus animi & venena, tam ubitam mutationem motibus & functionibus corporis animati inferat, quam aër mutatus, adeo, ut etiam animi vigor exinde varie afficiatur. Scholion. aer, teste Hippocrate, libr. de flatibus §. 4. & 6. maximui est in omnibus, quae corpori accidunt, & vitae & morborum autor & dominus. Nam major in hoc est vis ad immutandum & solidorum & fluidorum statum, quam in ullo alio: hinc aëris mutationes varii sequuntur morbi. Videmus sub coelo sereno, puro & temperato, ventis flantibus orientalibus, vel iis cum meridionalibus aut septentrionalibus junctis, item si vere temperatus & aequalis aër est, insigne robur & corpori & animo accedere, hominemque ad actiones corporis & ingenii praestandas tunc longe esse alacriorem, saniorem & ad procreandam sobolem etiam aptioContra aëre existente nubilo, turbido, pluvioso & rerem. gnantibus diu ventis humidis & levibus, quales sunt, qui ex occidentali plaga veniunt, non modo corpus in languorem & pigritiam incidere, sed & ingenium hebetari, animumque tristitia sine causa saepius infestari, & appetentiam perire observamus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
