# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 425

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/425
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/425

§. III. Corpora & robustiora & alacriora fieri, somnum etiam & ciborum appetentiam melius se habere, hominemque invalidum & aegrotantem citius sub aëre sereno, puro, frigidiusculo, sique argentum vivum in barometro altiora perit, convalescere, quin imo & morborum curationes & medicamentorum operationes tunc felicius cedere, notavimus. Hisce contrarias vires habere coelum turbidum, nebulosum, pluvium, & ubi mercurius in descensu est, attenta experientia etiam compertum est. Scholion. Ego saepius apud aegrotantes observavi, ubi morbus in declinatione fuit, eos non potuisse placidum somnum, appetentiam & vigorem in animo & corpore recuperare sub argenti vivi humiliori statu in barometro; cum primum vero loca altiora petiit mercurius, mox languor decessit, & vires increscere coeperunt. Quatuor illis anni temporibus variisque aeris constitutionibus, neque minus locis, prout ea varium situm habent ventisque exposita sunt, quasdam familiares & proprias quasi esse aegritudines, non dubitandum est. Scholion. Nemo ex veteribus rectius & dignius hanc utilissimam materiam ipso Hippotrate persecutus est, qui non modo in Sect. III.aphor. morbos, qui per certa anni tempora & tempestatum aërisque & ventorum mutationes nasci solent, proponit, sed & ex temporum constitutione praesentes & futuros morbos cognoscendos & dijudicandos exponit. Duplex statuendus est aër, ad vitam & sanitatem incolumem & integram servandam necessarius: unus nempe est internus, qui in succis corporis, imo in universo corpore continetur; alter est externus, qui corpora ambit, iisque circumfusus est. Ille elatere suo & expansiva virtute maxime in solida & fluida agit, hic vero gravitate & pressura magis nirniam elaterii interni expansionem impedit atque in aequilibrio servat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
