# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 433

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/433

Hisce accedit, quod aëre ferventiore facto, quae hieme diu stagnarunt in terra, humiditates in putridas, corruptibiles exhalationes dissolvi incipiant, quare peregrinari & diu versari in ejusmodi aëre, praesertim, si corpus imbecillum est, periculo non vacat; siquidem potentia illa fibrarum elastica, quae in cordis vasis & musculis est, cujus beneficio fluida reguntur neque minus tonus & elater cutis a frigore, humiditate & calore sic variante mirifice labefactantur, ut sanguinis circulus & exclusio sordium per halitus valde diminuta & plethoram & impuritatem, quae proxima niorborum & motuum morbosorum est causa, ingignat. §. XXI Morbi aestate familiares, qui juxta recensionem Hippocratis Sect. III. aph. 21. sunt maxime febres ardentes, biliosae, cholericae, tertianae continuae & intermittentes, non tam siccitati & aestui primario & directe debentur, sed potius aëri frigidiori & humidiori, qualis tunc nocte & mane esse solet, qui cutem occludit & praecalidas bilioso sulphureas scorias intus retinet, adscribi debet. Scholion. Aestas alias ob liberiorem perspirationem valde salubris est, si vero morbos profert, hi, ut accuratae testantur observationes, gignuntur, si corpora aestu nimis calefacta aëri frigidiori vespertino, qui frigido- humidus est, diutius committuntur, qui in locis humilioribus, declivibus & paludibus cinctis gravior & hinc majorem noxam infert. Et solet ejusmodi aer, ut ego saepius vidi, non tantum transpirationem sed & alvum constringere, sique ex prava diaeta cruditates in primis viis accedant, in promptu febres sunt, magno calore hoc tempore plerumque stipatae. §. XXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
