# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 434

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/434
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/434

Autumnus & experientiae & omnium peritiorum Medicorum consensu morbosissimus est, certe non ob aliam rationem, quam quod ob inaequalitatem & crebram mutationem coeli, modo frigidi, modo humidi, modo calidi, multis & diversae indolis vaporibus stipati, virtus elastica, quae in fibris est, imminuatur, adeoque & libera & vivida sanguinis circulatio & sordium transpiratio imminuatur, earumque retentio in corpore augeatur Scholion. Optime de hisce egit Celsus lib. 1. cap. 4. qui nostram sententiam confirmat, dumscribit: ob autumni varietatem periculum maximum est, itaque neque sine veste, neque sine calceamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub divo nocte dormire, aut certe bene operiri; & lib. II. cap. 1. haec adjicit: autumnale tempus & diutinis malis fatigatos, & ab aestate etiam proxima pressos interimit, & alios novis morbis conficit, & quosdam longissimis implicat, maximeque quartanis Caeterum morbos autuquae per hiemem quoque exerceant. mnales Hippocrates Sect. III. aph. 21. enarrat. XXIII. Hiems quos excitat morbos, ii certe intenso frigori, tam sicco, quam humido, omnino debentur, utroque transpirationem impediente; inde enim pleuritides & peripnevmoniae item rhevmatismi & defluxiones, arthritides, acuti dolores & qui caput eo tempore impetunt morbi, & ab Hippocrate loco citato aph. 23, describuntur, quoque gignuntur: nam acriori frigore, cujus virtus valde est constrictiva, non tantum transpiratio impeditur, sed & humorum impetus & copia ad pectus, ad caput, vel etiam ad artus & partes extremas dirigitur unde rebelles fiunt humorum stagnationes & periculosae tenuissimorum vasorum ab impactis humoribus oppilationes. Scholion. Frigoris effectus in cute ad oculum patet, dum illa arida, dura, aspera & constricta inde evadit, eaque ante mollior in monticulos quasi attollitur, vasa disparent, & quia ea frigoris est natura, ut humida incrasset, condenset, & omnia solida induret, hinc eundem effectum quoque ab excessivo frigore corpora nostra pati rectissime colligitur. §. XXIV. Duplicis generis frigus est, vel siccum, vel humidum: cujusque peculiaris natura, vis atque etiam efficacia est in corpus humanum. Illud, aquilonare maxime, aerem valde compressum & constrictum continet, qui calore expanditur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
