Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 435
Unproofread scanNot analysed yet
Humidum vero oritur maxime hieme, austris &zephiris flantibus. Siccum &constrictum frigus argentum vivum in tubo Torricelliano in sublime tollit ob elasticam fortem pressuram: humidum vero illud dimittet ob elaterem imminutum. §. XXV. Frigus siccum, purum, serenum, humido vacans, corpora mobiliora atque expeditiora reddit, quia elaterem fibrarum, quo fluida impelluntur, roborat, inde, modo corpus vestibus probe tectum sit, sanum hominem non offendit, ut potius tonum &robur partibus solidis adjiciat. Scholion. Ex quo jam apparet ratio, quare, qui septentrionales regiones incolunt, sana, robusta &quadrata habeant corpora, quae non facile offenduntur, &vitam quoque agunt longiorem; item cur hieme, si frigus est serenum &aequale, &mentis &corporis vigor alacrior sit, &homo tum plus alimenti appetat &concoquat, ut Hippocrates etiam ventres calidiores hieme putet. Aër enim serenus &frigidus fluidis admixtus intra corpus calore sese eximie expandit, &hac ratione &solidorum &fluidorum motum ac progressum auget. §. XXVI.