# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 436

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/436
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/436

Nocet frigus siccum boreale, ubi partes nerveae & membranoKkK (II) branosae rigidae sunt, spasmo & dolore affectae, quare omnes morbos a spasmo exasperat, & quietos facile resuscitat; nocet quoque iis, qui macra & extenuata habent corpora, qui imbecilles sunt, & qui non diu a morbo convaluerunt. Scholion. In spasmis enim & doloribus nimiam esse nervosarum partium stricturam ac tensionem, non ignotum est. Frigus vero quia solidas partes magis constringit, indurat easque rigidas efficit, non mirum est, omnes dolores, convulsiones, distensiones & rigores inde augeri. Frigus omnibus partibus nervosis & morbis, qui ex nervis fiunt, ab Hippocrate Sect. V. aph. 17. & 18. it. 20. hostile habetur. Animadvertimus quoque, ut bene notavit Celsus Lib. II. cap. 1. aquilonem tussim movere, fauces exasperare, venirem adstringere, urinam supprimere, horrores excitare item dolorem lateris & pectoris; sanum tamen corpus spissare, & mobilius atque expeditius reddere. Pathemata, quae hypochondriacos tam graviter exercere solent, forti frigore invalescunt: quia a spasmodica partium nervosarum strictura proveniunt. Calculum in renibus quietum nihil tam subito movere, praeter acre frigus, lumbis improvide admissum, aptum est: neque quicquam tam facile recidivas febrium & dolorum, quam frigus aquilonare, parere ac reducere solet & ventus borealis; atque etiam angustiam spirandi in asthmate a sincero frigore crescere, ab humido & leviori vero decrescere observatione non indignum est. §. XXVII. Vehemens frigus id habet incommodi, ut fortiori fibrarum & vasorum strictura & compressione humorum motum ab ambitu corporis magis ad interiora urgeat & convertat, & aequalem atque per vasa minima exteriora liberum sanguinis & humorum circuitum impediendo, graves & periculosos in partibus praesertim debilioribus infarctus, vasorum repletiones & morbiferas semper stases & stagnationes efficiat. §. XXVIII. §. XXVIII. Quo magis itaque vasa sanguine vel puro vel impuro sunt repleta, eo plus frigus improvide admissum officit. Scholion. Nocet quam maxime plethoricis, cachecticis, cacochymicis, item obesis & habitioribus corporibus.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
