# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 437

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/437

Neque enim tantum in iis liberiorem transpiratum intercipit, sed etiam ad interiora non sine periculo reprimit & urget succos, unde ex observationibus scimùs, omne frigus, sive sit humidum, sive frigidum sub ejusmodi statu in capite facile cephalalgias, vertigines, affectus soporosos, apoplexiam, paralysin, aurium tinnitum, auditus difficultatem, oculorum obfuscationem, lippitudines, prompte & expedite concitare. Neque aliud tam facile coryzas, gravedines, raucedines, tusses, pleuritides & peripnevmonias, item asthma humidum, praeter frigus acre pectori admissum, suscitat, inque artubus dolores tractorios, lancinantes & rhevmatismos producit. §. XXIX. Frigus humidum plus valetudini corporis infensum videtur, quam siccum, quia non modo valde inspissat humores, & minimos meatus obstruit, sed & humiditate tonum fibrarum relaxando universum humorum cursum retardat, & sic transpiratione diminuta & copiam & impuritatem succis adjicit; quare ad morborum generationem atmosphaera humida & simul frigida & diu perstans plurimum confert, cum aer siccus & frigidus eos magis moveat atque in actum deducat. §. XXX. Corporis conservationi nihil tam adversum & hostile videtur, quam nimium humidum, sive frigidum, sive calidum sit, quia relaxando fibras earum elaterem, tonum & robur imminuit, unde tardior fit humorum progressio, qua crescente nimia humorum abundantia atque impuritas ingravescunt. SchoCaveant igitur sibi quam maxime ab humiditate frigida omnes imbecilles, & ubi est sanguinis tardior progressio & intercepta transpiratio, atque corpora nimis spongiosa & laxa sunt, infantes, foeminae, senes, & qui intemperantiae vacant, multum comedunt & acida supra modum assumunt, qui corpus non exercent, & somno nimium dediti sunt, qui gravi moerore anguntur; multo magis vero ceu venenum illud effugiant cachectici, hydropici, & qui oedema in pedibus habent, asthmatici & foeminae circa mensium fluxum, & quando gravidae vel in puerperio constitutae sunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
