Latin
COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 438
Unproofread scanNot analysed yet
S. XXXI. Certa ac firma constat observatione, diu regnantem in quacunque etiam anni parte humidam aeris constitutionem admodum esse morbosam, &loca declivia &humidiora paludibus cincta &continuis nebulis obsita ad parandas febres &putredines esse aptissima. §. XXXII. Ad morbos ingenerandos varii generis epidemios nihil plus confert majoremque vim habet, quam tempestas diu numida, pluvia, nebulosa, ventis vacans, si postea repente flante aquilone acria frigora, vel etiam dies praecalidi sequantur. Quod si vere &autumno sit, tanto certior horum morborum proventus est Scholion. Attenta &diligenti observatione constat, hiemem tepidam &pluviosam si ver excipit in principio aquilonare, item si vernum tempus potissimum humidum, nebulosum &pluvium, ventis vacans, subito frigidi dies sequuntur, sique autumno nimis humido frigus hibernum supervenit, morbos grassantes certo expectandos esse. Idem quoque accidit, si aestatem nimis ferventem, vel etiam dies valde calidos, humidum frigus excipiat. Et quid notius est, quam quod ex loco si quis concedat valde calido in valde frigidum, vel ex frigido in calidum, corpus grave fiat &destillationes oriantur.