# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 439-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/439-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/439-2

§. XXXIII. Morbi, qui certis temporibus ac locis plures simul infestare solent, non sunt unius ejusdemque generis, sed pro diversa conditione praecedentium & praesentium tempestatum, item pro varia hominum natura ingens discrimen recipiunt; modo enim totum corpus, ut sunt febres, modo certam tantum partem occupant, ut sunt dolores & fluxiones, modo placide procedunt & bene morati sunt, modo pessimis symptomatibus stipati multos perimunt. Scholion. Morbi utique epidemii sunt ex eorum numero, qui mortales & frequentius infestant & in vigore saepius aetatis tollunt singulisque fere annis diversam ferunt naturam atque indolem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
