# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 439

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, COHIBENT, INDOLE ATQUE LFFECTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/439
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/439

In genere enim sciendum est, aequabili cutis tono, sub quo maxime viget libera perspiratio, nihil magis esse adversum eumque destruere, quam repentinam mutationem aëris calidi in frigidum, vel humidi in nimis calidum. Nam sicut alvina excretio a tono & motu intestinorum peristaltico aequabili & integro; ita cuticularis illa, quae sanitati maxime patrocinatur, excretio ab eutonia cutis ejusque tubulorum, ut nec nimis laxi, nec nimis constricti sint, dependet. Deinde certum est, atmosphaeram diu & nimis humidam ac levem intime penetrare & universam fibrarum & membranarum corporis systema ita afficere, ut solutum & a tono suo dejectum sanguinis & humorum impulsum & progressum & transpirationem nunquam non languidiorem & imbecilliorem reddat. Si vero atmosphaera valde frigida est, ita fibrae & membranae constringuntur & rigidae redduntur, ut fortior quidem fiat liquidorum impulsus, sed extrema vasorum ora, praesertim ea, quae sunt in cute, claudantur vel angustentur. Utroque modo vitiatur transpiratio & solidorum motus ac circulus sanguinis turbatur, & hinc non tantum materia ad morbos praeparatur, sed & ea in motum & actum morbosum maxime per frigus superveniens deducitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
