# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 440

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, §. XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/440

Et quoniam a causis plane manifestis mechanico physicis maximeque aeris constitutione & victu ac vivendi ratione cuivis loco propria ac familiari dependent, optandum vehementer foret, ut medici majorem operam, meditationem & studium in iis indagandis & ex praecedenti & praesenti temporum constitutione iisdem praedicendis & postea recte tractandis conferrent, quam hucusque in usu fuit. Altum plerumque in pathologiis de hac amplissimi usus doctrina est silentium, forsan quia non accommodata est omnium hypothesibus. Antiquissimum & optimum medicinae scriptorem Hippocratem, & qui fere primus ejus vestigia secutus est. Sydenhamium, postea Ramazzinum laudare & commendare debemus, qui facem nobis praetulerunt & bono exemplo, quod sequi debemus, ad excolendam & illustrandam hanc doctrinam, praeiverunt. Quare omnes & singulos medicorum cordatiores, quibus curae cordique salus hominum est, rogatos etiam atque etiam volo, ut in annotandis morborum historiis, si epidemii morbi grassantur, & diligentissimi & accuratissimi sint, & quisque in suo loco temporum & tempestatum praecedentium & praesentium constitutionem & mutationem, nec non ventorum conditionem, item in barometro mercurii motum, ac gradum caloris ex thermometro simul adjiciant, integrasque & plenas historias cum methodo curandi & eventu exhibeant. CAPUT VII. MORBORUM GENERATIONE EX NIMIASAN

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
