# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 442

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, GUINIS ABUNDANTIA ET HUMORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/442

Igitur illa tantum sanguinis abundantia, sive ad vires, sive ad vasa aestimetur, plethora morbida dicenda est, quae sanguinis liberum progressum ac circuitum retardat, vel impedit; nam sanguis etiam valde affluens, modo promte & expedite iter suum per vasa absolvat, robur magis & vigorem corpori dat, tantum abest, ut illud imbecille reddat: simulac vero incipit a vigore motus deflectere, tum demum noxius est & morbos minatur. Scholion. Nimia succorum & sanguinis copia congesta vasorum demum latera nimis distendit eaque ad solito majorem diametrum urget, hinc sua resistentia cordis & vasorum potentiam elasticam frangit atque diminuit, quare segnior statim fit sanguinis impulsus; nam fibras, quae sunt elasticae naturae, nimia extensione debiliores reddi, ipsa experientia abunde testatur. Et haec est genesis plethorae ad vasa. Ubi vero jam solidorum tonus ac vis elastica a praecedente morbo vel alia de causa fracta & debilitata est, tum non adeo magna humorum quantitas & resistentia ad eorum vim contractivam & impulsum diminutum requiritur, ut tardior sanguinis & humorum circulus fiat, perpetuo vitae ac sanitati infensus. Plethora ad vires aeque frequens ac familiaris est, quam illa ad vasa. Nam illam, qui sunt rari, laxi & spongiosi cor poris, vasis copiosis & tenuibus donati, maxime sustinent: deinde, qui ex praecedente morbo, inedia, nimia sanguinis profusione, aut vehementi & diuturno animi motu vires amiserunt, facile in eam incidunt. Qui vero sunt corpore denso, fibroso, ARHNDANTIA ET HUMORUM IMPURITATI CERIRATIONE. fibroso, stricto, & vasa ampliora habent, valdeque voraces sunt & quieti, plethoram ad vasa magis experiuntur. Scholion. In genere illud notari velim, ea corpora magis patere morbis, qui a tardiori sanguinis progressu proveniunt, quae imbecilliora sunt, quae habitus sunt laxi, turgidi & spongiosi, item quae sunt obesa & repleta, quam quae vasa habent ampliora & corporis sunt gracilioris & strictioris: quandoquidem expeditiorem sanguinis circulum esse in vasis capacioribus, quam in angustioribus, & ubi fibrae sunt tensae & retinentes, quam solutae & laxae, per se clarum ac liquidum esse puto. Accedit, quod secundum observationem nostram & forsan primam cor cum vasis corporis semper aequalem habeat proportionem, ita ut ampliora vasa de magno corde, parva & exilia de parvo testimonium exhibeant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
