Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 448
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ex compluribus malo hoc aegrotantium historiis certum habemus, sanos antea homines, &ubi nullum hujus fluxus fuit indicium, aetate adhuc juvenes, per male curatas febres, dysenterias, per frigidum potum, calefacto corpori immissum, vel post gravem terrorem, vehementes purgationes malum hoc sibi contraxisse, &ab eo tempore statim dispositionem ad hunc fluxum subnatam fuisse. Plures enim adhuc causae habitualem quasi spasmum vel etiam flatulentiam partibus his nervosis inducere possunt. Notum vero est, per spasmos valde comprimi vasa, ut libero sanguinis circuitu praepedito ille impetuose ad alias partes urgeatur, unde vasorum Quare etiam non nimiae distensiones &apertiones fiunt. mirum est, in vomitu cruento &sic dicto morbo Hippocratis nigro, ruptis vasis brevibus &ilei, quae ambo tenuissimis membranis tecta sunt, in ventriculi &intestinorum cavitatem cruorem effundi, quod tanto facilius sit, quanto obstructio &infarctus in liene &dolor lateris sinistri tensivus, qui non tam lieni, spasmi &doloris experti, quam potius colo adscribi debet, familiarius hisce malis jungi solent. XVI. Quando sanguis copiosior in feminis singulis mensibus per uteri vasa non recte depletur, nimia ejus in corpore fit accumulatio atque vasorum, quae membranas investiunt, etiam intestinorum, ventriculi, spinalis medullae, imo cerebri a stagnante sangine distensio &fibrarum nervearum pressio, unde vehementes in hisce partibus fiunt spasmi, dolores, convulsiones, nervorum distensiones &gravissima alia pathemata, hystericis per quam familiaria.