# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 452.5-7

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 452.5 to 452.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/452.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/452.5

Nam quo lentior est sanguinis cursus, eo minus ille in tenuissimas partes dividitur atque discerpitur, eoque spissior & tenacior evadit. Quo vero tenacior est, eo pius infarcit & obstruit vasa & excretoria, quae sanguinis impuritatibus secernendis inserviunt. Quo major vero horum obstructio, eo copiosior impuritatum in sanguine emergit proventus. §. XXII. Impuri & non bene mixti sanguinis indicium est, si is e- vena extractus nimis aquosus est, qualis in hypochondriacis, lienosis & cachecticis apparere consuevit, item si nigricans & pici liquidae similis, uti in melancholicis, vel si in superficie spissam instar glutinis vel corii crustam habet, uti m scorbuticis, & qui inflammatione interna laborant, vel ad eam dispositi sunt, item si serum nimis flavum ac biliosum est, uti in ictericis. §. XXIII. Dupficis vero generis cacochymiam in vasis esse statuendam, non adeo mihi videtur improbabile. Altera quidem subito sit, & facilius quoque transit ac discutitur, atque ex alvi & transpirationis neglectu ducenda est, & ad febres, morbos acutos & epidemice grassantes facillime disponit inque iis locum habet. Prodeunt porro ex hac rhevmatismi, catarrhi, febres catarrhales, tusses, diarrhoeae, erysipelata & multiplicis formae aliae febres. Altera pertinacior firmiores radices in viscerib ex excretoriis obstructis habet, & a tardiori sanguinis & lymphae motu pullulat, neque tam facile removetur, & chronicarum maxime passionum parens est. Scholion. Obstructo vel infarcto hepatis viscere sanguis a sulphureis & salinis adustis particulis, quae bilem constituunt, non probe depuratur. Si vero, renes sui muneris obliviscuntur, serum multis salibus excrementitiis fixioribus tartareis imbuitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
