Latin
GAP. VIII. DE MORBORUM EX NISIA SANSUINM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 454
Unproofread scanNot analysed yet
Unde non tantum corpus &vires consumuntur, sed &urinae ingentem quantitatem viscidae, mucidae, salso sulphureae materiae, quae fundum petere solet, evehunt; fudores glutinosi, pingues, acidum spirantes prodeunt; ex alvo copiosa biliosa &foetida, licet parum cibi assumtum fuerit, quotidie ejiciuntur. Quae excrementa si non secedunt, sed intus cohibentur, certum novi morbi prodituri indicium est. Opera itaque danda est, ut semper, si febris impetus cessat, vel si ex toto quiescit, impuritates illae, a febre intus productae, per emunctoria probe eliminentur, quae praecipua medicorum in convalescentibus a febre debet esse cura. §XXV. Nihil vero tam promee impuritatem &corruptionem sanguini inducit, quam tardior humorum circuitus &progressio, si sanguis praesertim circa viscera abdominis stagnat, vel lympha ob glandulas obstructas in vasis lymphaticis moram trahit &subsistit. §. XXVI. Quodsi sanguis &humores stagnationem subierunt, intestino calore agitati in corruptionem proclives fieri incipiunt, idque maxime sit, si vasis uteri obstructis menses non feruntur, &sanguis diutius illis inhaeret, item si ipsi consuetus per venas haemorrhoidales exitus praecluditur. Scholion. Sola quiete &calore externo aquam simplicem, brevi interjecto tempore, foetidissimam contrahere posse putredinem, inter alia satis vulgatum, notum ac domesticum documentum exhibet aqua illa, quae in destillatione spirituum vel aquarum ex vesica refrigerationis fine in vase ligneo, per quod canalis stanneus pertransit, aliquot dies continetur, tunc ob calorem non solum insigniter turbida sit, sed &pestilentem foetorem contrahit. Hinc mirum non videbitur, sincerum sanguinem stagnatione diutina in vasis inclinare in corruptionem, eumque sola quiete in foetidissimam putrilaginem dissolvi, id quod Quapropter haud temere apparet maxime in sphacelo. pronuntiamus, sanguinem &humores, qui ex valde corruptibili &aliena, sibique dissimili materia constant, eo magis ad corruptionem tendere, quo tardior eorundem per vasa corporis humani motus atque progressio est. §. XXVII. Datur itaque impuritas humorum putrida, quae omnium teterrima est, &pessimi genii morbos excludit, eosque malignos tam acutos, quam chronicos reddit, quos inter merito scorbutus eminentioris gradus referri debet.