# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 461-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. IX. DE GENUINIS CORBORA A MORBIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/461-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/461-2

Nunquam salutarem reperi nimiam vasorum depletionem in corpore spongioso & raro; transpiratio enim facile laeditur & Tutissimum vero est, praesertim crescit humorum impuritas si plethora cum cacochymia arget, portionem saltem sanguinis detrahere, unde abonere quasi levata natura, corporis rectrix, facilius postea, quod reliquum est materiae vitiosae, vincere, concoquere, & quod alienum est, excernere potest; tum etiam remediorum operationes semper felicius succedunt & maxime aquae salubres facilius per emunctoria transeunt. §. XII. Cum supra clarius demonstratum sit morborum plurimorum, & maxime febrium, causas & fomites primis in viis, hoc est, in canale intestinorum, & praecipue in duodeno, vel etiam coli flexuris, stabulari, maxime omnium videndum est, si ab hisce morbis nobis cavere velimus, ut haec regio pura maneat, & nunquam colluvie ac sentina vitiosorum humorum repleatur, quod fit, si intemperatos & nimios cibos fugiamus, & alvum satis fluidam ac mollem conservemus eaque maxime evitemus, quae tonum ventriculi & intestinorum destruunt alvumque adstringunt; maximum enim praesidium adversus morbos a corpore arcendos in excretione intestinali recte se habente latitat. Praestat vero semper alvum servare apertum alimentis, quam medicamentis purgantibus & acrioribus stimulantibus, quae nunquam non vim inferunt subtilissimae & valde sensibili texturae intestinalium tunicarum, Scholion. Cavendum maximopere est a purgantibus, neque ad laxantia facile sennata, rhabarbarina, mannata transeundum, si alimentis id fieri potest Praeterea in salibus neutris, si quis iis recte uti sciat, magna latitat virtus ad promovendas excretiones alvinas, sine omni virium vel digestionis detrimento, uti id clarissime apparet ex thermarum & acidularum salubri usu, qui nonnisi salibus neutris inibi contentis & insigni aquarum ponderi ac copiae adscribendus est. Ejusmodi quoque salibus neutris, quae multum conveniunt cum iis, quae aquis medicinalibus insunt, utimur optimo fructu & successu, si alvus muneris sui obliviscitur. OOO §. XIII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
