# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 461

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/461

CAPUT IX. GENUINIS CORPORA A MORBIS PRAE SERVANDI PRAESIDIIS. Raecognitis sic atque reclusis veris morborum, quihomines infestant & vitam praemature tollunt, fontibus atque originibus, in facili nunc atque proclivi erit, rationem atque remedia opportuna invenire, quibus primis morborum initiis eorumque generationi occurrere possimus, quod praecipuum & desideratissimum omnium fere hominum votum est. Scholion. Profecto nulla pars artis nostrae tam claris & evidentibus nititur principiis & fundamentis, neque ulla ita in medici potestate est, quam ea, quae constantem & meliorem valetudinem ac certam longae vitae spem promittit, utpote, si animi vim & motum exceperis, morborum initia ex levibus, manifestis, externis & mere physicis causis paulatim pullulant, increscunt & vim acquirunt. Quicunque itaque tum ex observatione atque experientia diligenti & accurata, tum ex vera & clara theoria omnium earum rerum, quibus homo uti solet, salubrem & insulubrem vim, naturam ac potestatem accurate noxit, & quomodo plures causae invicem junctae ad producendum quendam morbum concursent, intelligit, is certe magno studio atque cura eo eniti poterit, ut apta remedia inveniat, quibus gravissimas aegritudines, & dolorem & molestias & tristissimam mortem minantes, felicissime sub divina gratia avertere possit. Nam sicuti omnium rerum difficilium principiis semper facilius obsistere licet, quam ea, quae laesa ac vulnerata sunt, redintegrare: ita multo certius & expeditius est, morbis in principio occurrere, quam si corNun 2 pus

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
