# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 462.1-4

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 462.1 to 462.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462.1

CAP. IX. DE GENUINIS, CORPORA A MORBIS §. XIII. Cibi nimis duri, acidi, adstringentis facultatis, item lacticinia, opera pistoria, ex potulentis cerevisiae feculentae valde frigidae potiones, ex medicamentis omnia adstringentia, opiata, purgantia, intestinorum motum & tonum naturalem mirifice pervertunt ac turbant; igitur omni opera studio & cura, si integram servare velimus valetudinem, iis abstinere convenit. §. XIV. Et quia ad cruditates pessimae indolis acidas ingenerandas primae viae admodum accommodatae sunt, omnesque fere cibi diutius iis inhaerentes coacescere incipiunt, illae vero & solidis & fluidis partibus & excretionibus valde sunt inimicae; prudenter, ne cruditates acidae invalescant, providendum est. Scholion. Non modo in melancholicis & hypochondriacis & in seminis, ubi menses deficiunt, ubi alvus durior & strictior est, ubi vita sine motu agitur, acidorum succorum saburra in ventriculo ac primis intestinis stabulatur, sed etiam in senibus, & ubi ventriculus est infirmus, & ob alimenta, quae multum acidi in recessu habent, illa colligitur. Magnum itaque sanitatis conservandae momentum in eo situm esse quisque sibi persuadeat, ut a nimia quantitate esculentorum & potulentorum, quae acidum fovent, ut sunt fere omnis generis vina, exceptis Hungaricis, fructus horaei, qui eminentis saporis acidi, sibi temperare discat. Vinum magis inter alimenta medicamentosa, quam nutrientia locum invenire, adeoque nisi cum aqua temperetur, ordinario plus nocere, quam prodesse, firmiter credendum est. Deinde quoque vinorum est ingens differentia. Quaedam citius per alvum, per urinam & alia excretoria transmittuntur, nec diu morantur in ventriculo & venis, & horum liberalior etiam potio non tam nociva est, quam ubi diutius in ventriculo vel venis retinentur, & quae vel nimiam sanguinis & humorum turgescentiam, vel acidos corrodentes humores in primis viis producunt. Magna itaque cum cautione vino utendum est, ne plus detrimenti, quam emolumenti valetudini inferamus. Si indicium est ingentis acidorum succorum abundantiae in ventriculo, subtiliora alcalina, ut sunt maxime cancrorum lapides, cum oleo tartari per deliquium imbibiti, addita una vel altera guttula anisi vel olei de cedro, egregium Ceterum pilulae amarae balsamicae, secunfaciunt officium. dum Becheri & methodum nostram paratae, & singulis mensibus bis vel ter usurpatae, salibus aperitivis altero mane interpositis, primam regionem a copiosis sordibus, praesertim acidis, egregie deplent & liberant. Retentas in sanguine & humoribus ob prohibitam transpirationem excrementitias salino-sulphureas feculentias graves, maxime acutas & periculi plenas passiones, imo populariter grassantes ingenerare, nihil certius est.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
