# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 462.5-6

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 462.5 to 462.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462.5

Ut itaque corpus ab iis liberum maneat, maxime id agendum est, ut per cutem perspiratio libera, integra ac salva maneat. Quem in finem probe illud ab omni frigore humido ventisque ejus naturae custodire oportet, & nunquam illud fortiter calefactum, sive ab aëris aestu, sive a morbo, animi affectu, aut a vehementiori motu, vel potu spirituoso, frigidiori & humidiori armosphaerae mane ante solis ortum, vel vesperi post ejus occasum objicere. Vitandae quoque sunt habitationes in locis humilioribus, quae venti non perspirant, & ubi aër conclusus & vappidus est, multo minus vero in his somnus capiendus est, fugienda quoque est ignavia, laboris intermisitem terror & moestitia, quae omnia sio & nimius somnus, transpirationem mirifice retardant & fomites morbosos ingenerant. SchoAd corporis per liberum transpiratum purgationem nihil praestantius est convenienti motu & exercitatione corporis, quae omnia alia antidota & remedia adversus morbos praeservatoria longissime exuperant. Verissima enim sunt, quae scribit Celsus Lib. I. Cap. I.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
