# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 462

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAPUT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/462

CAP. IX. DE GENUINIS CORPORA A MORBIS pus jam a morbis infestatum vel victum jacet. Tunc profecto difficile, vel prorsus extra potestatem medici est, remedia morborum causis removendis apta invenire. §. IIg 3 Supra jam satis evictum & demonstratum est, sub evtonia partium solidarum & moderato ac libero humorum circulo ac sufficientibus excretionibus & vitam & sanitatem atque integritatem corporis & animi salvam perstare atques incolumem, omnisare generis aegritudines in perverso solidorum motu fundari & ex male ingestis & excretis oriri. Ex quo utique clarum fit ac perspicuum omnem praeservandi rationem maxime in eo positam esse, ut ea conquiramus remedia, quae motum solidorum & fluidorum aequabilem & liberum, omnesque excretiones integras & illaesas conservant. §. III. Superioribus locis satis abundeque ostensum est, tardiorem sanguinis progressum per universum corpus, & maxime per viscera abdominis, corpus multis, & valde impuris humoribus replere, & retardatas tam solennes sanguinis, quam eas, quae fiunt per transpirationem & alvum, evacuationes morborum epidemiorum, acutorum & chronicorum, matres esse foecundissimas. Opera igitur danda est, ut omnibus modis evitemus ea, & maxime, quae ad ingesta & aëris usum pertinent, quae ullo modo humores augere, eos intemperatos reddere, tardiorem sanguinis progressum facere & excretio. nes impedire possunt. Quum libero sanguinis progressui & ab eo pendentibus salutaribus excretionibus nihil magis adversum sit, quam sanguinis & humorum copia ac crassities, ideo ea inquirere & sibi quam maxime abiis cavere non modo sanus, sed maxime etiam natura imbecillis debet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
