Latin
CAP. IX. DE GENUINIS, CORPORA A MORBIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 463-2
Unproofread scanNot analysed yet
Ignavia corpus hebetat, labor firmat; illa maturam senectutem, hic vero longam adolescentiam reddit. Motus vero remedium etiam caute est adhibendum, siquidem corpore cibis repleto &alvo adstricta plus nocet, quam prodest; concoctione vero absoluta, mane post sufficientem somnum, vel quinque aut sex horis a prandio, instituenda est &primo lenis ac temperata, postea fortior, ut corpus calidum &madidum fiat, idque in aëre temperato &fereno, &post potionem aquae calidae, in qua balsamica herba infusa fuit, ita enim majorem utilitatem adferet. §. XVI. Quia vero ob mutationem aëris &tempestatum multi morbi infestare consuescunt, prudentis medici est, eos per convenientia auxilia &consilia avertere. Qua in re nos cum Celso Lib. I. Cap. X. haec praecipimus: Tum vitare debet homo fatigationem, cruditatem, frigus, calorem, libidinem multoque magis se continere. Si quae gravitas est in corpore, tum neque mane surgendum, neque pedibus nudis ambulandum est, neque movenda alvus, atque etiam, si per se mota est, comprimenda est. Scholion. Eorum si rationem, quae Celsus gravibus anni temporibus in praesenti loco prohibet, intuęamur, vix alia occurrit, quam quod haec omnia, quae vires &robur corpori suffurantur, ut est fatigatio, cruditas, libido, vigilia immoderata, &quae transpirationem impediendo sordes excrementitias accumulant, ut frigus, ambulatio pedibus nudis, vomitus, purgatio, omni studio &cura evitari debeant. Commendat vero abstinentiam &cibum semel de die adsumendum, &modo aqua, modo vinum bibendum, quia hoc modo evitantur cruditates &transpiratio opportunem promovetur. §. XVII.