Latin
CAP. IX. DE GENUINIS, CORPORA A MORBIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 465-2
Unproofread scanNot analysed yet
permaneant, quia non modo secundae, sed &adversae valetudinis praesidia a Celso Lib. I. Cap. I. rectissime dicuntur. Scholion. Si vires constant &firmae sunt, ventriculus bene appetit, digerit &egerit, circuitus sanguinis liber est, nuliae fiunt obstructiones, nullae motus sanguinis retardationes, vel humorum stagnationes, sed excretiones recte se habent, &tunc infensa semper plethora &cacochymia minime gignitur. Quemadmodum vires corporis animus hilaris &desideriis ac affectibus vacuus, usus aëris puri, sereni &temperati, cibus modicus &concoctu facilis, &motus proportionatus egregie tuentur, erigunt ac resuscitant: ita nihil est, quod virium substantiam magis exhauriat &corpus imbecillum funestis morbis objiciat, quam intemperantia affectuum, angor, moestitia, nimia animi intentio &fatigatio, fre quentissima venus, aër humidus &vappidus, crebra coeli mutatio, fames, incongruus cibus, assidua vigilia, dolor, morbus, &nimius labor. §. XXI. Ad vires debiles erigendas, praesertim in imbecillibus &senibus, praeter jam dicta &vinum optimae notae, succurrendum etiam est interdum medicamentis roborantibus, quae fibrarum languidos motus resuscitant; quo in numero sunt ea, quae blando, balsamico, suavi oleo &resina pollent, &quae ambra, succinum, balsamum Peruvianum, vel olea vera destillata aromatica ingrediuntur. Ex compositis vero ego semper optimo successu sal volatile oleosum, ad mentem Sylvii compositum, balsamum nostrum liquidum sic dictum vitale, elixirnostrum balsamicum, commendare soleo, ut roborandi causa bis velter in septimana, mane in potu calido, &vesperi in frigido, sumantur. In quibus certe remediorum generibus, si dextre sint praeparata &etiam cum moderatione adplicentur, magna praesidia valetudinis, &ut quis se diu a morbis immunem praestet, delitescunt, INDEX. mano infensa, 220. nocivis exhaBortus a terrore procreatus 161 lationibus quandoque scatet, 279. Abscessus uteri unde, 75. 76 in omnibus animantium succis rea fortioribus emeticis coperitur. 426. per quas vias se corpoorti 72. ex morbillis &pori humano insinuet, 235. quomovariolis 65. Absorbentium efficacia in avertendis do in sanguinem venire possit, 426. morbis chronicis, valde frigidus &humidus cur noAcaciae fructus adstringunt alvum, 413 xius, 151.