# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 47

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/47

Mortis ratio formalis & adaequata non unice in corruptione vel putredine quaerenda est; haec tamen saepius tanquam causa praxima, potissimum vero tanquam effectus mortis praesto fuisse deprehenditur. Scholion. Illud quidem certissimum est, corpus vel partem ejus mortuam esse, quae putredine tacta est, utpote quae prorsus mixtionem & structuram destruit: at vero haud quaquam sequitur, corpus non esse mortuum, ubi putredo non deprehenditur. Hujus adserti veritatem quotidiana confirmant exempla eorum. qui violenta morte ex transfossa nobiliori parte, ut corde vel vase majori aut cerebri parte inferiori, aut intensissimo frigore moriuntur. Putredo enim non proxima ratione ab extinctione motuum machinae nostrae dependet, sed est potius diuturnioris quietis, nec non atmosphaerae calidae humidaeque in corpus multa humiditate perfusum agentis productum. Proxima cum mortis causa in plenaria cordis & sanguinis quiete consistat, sequitur sane, ut omnia ea inferendae morti sufficiant, quae systolen atque diastolen cordis, sanguinisque circularem motum ex toto auferre valent. . VI. Genuinas mortis causas quicunque paulo altius a motus cordis & circuli sanguinis causis derivant, hi recte sane agunt Nam quo posito ponitur vita, hoc sublato eadem etiam tollitur. §. VII. Ad machinam cordis movendam sanguinis per vasa & fluidi tenuissimi per nervos, itemque aëris in pulmones ingressus requiritur: quare statuendum est, quicquid sanguinis ad cordis ventriculos & fluidi per nervos ad ejus fibrosam elasticam compagem adfluxum cohibet, & aeris usum intercipit, id inter certissimae mortis causas referendum esse. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
