# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 49

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/49

Venena penetrantioris causticae indolis, & morsus ac ictus animantium non alia ratione celerrime perimunt, quam quod omne genus membranarum & nervosarum partium graviter convellendo, universum aequilibrium motus solidorum & fluidorum invertunt & cordis quoque & sanguinis cursum liberum sufflaminant, atque in ventriculo stales sphacelosas & inflammatorias producunt. §. XII. Alia tenui sulphure vaporoso narcotico necant, quo fluidum in membranis & nervis mobilissimum contaminando cordis & aliorum solidorum systolen & robur auferunt. §. XIII. Praeter violentas has mortis causas sunt adhuc aliae naturales, quae mortem in morbis inferunt, inquirendae: & inter has atonia nimia partium solidarum, ex qua stagnatio, quies humorum plenaria & putredo nascuntur, principem sibi locum vindicat. §. XIV. In corporibus morbo extinctis ordinario extravasationes sanguinis vel seri corrupti in thorace, in capite & abdomine; vel viscera putrida, spacelosa & foetida deprehendimus. Scholion. Notatum perquam digna est observatio, quod violenta morte peremti sine ullo foetoris & putredinis sensu dissecentur; quos vero morbi vehementia oppressit, in iis semper fere in dissectione insignis foetor, putredo atque corruptio sese offerunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
