# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 52

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/52

Si vero lentius procedit corruptio putrida, & magis in lympha, quam sanguine residet, ut in scorbuto, luc venerea: tametsi non vitam statim auferat, tamen lassitudinem summam relinquit; quin imo ex praesenti virium prostratione malignitas & periculum morborum semper aestimari debent. Putredo mortifera in morbis ex stasi & quiete sanguinis omnimoda, sive ejus circulo penitus sublato, prognascitur. Scholion. Quamdiu sanguis per vasa circumfertur, nullus foetor vel putredo observatur: simulac autem firmiter consistit & motus progressivi expers sit, protinus mors partium sive sphacelosa corporis corruptio producitur. Recte itaque Hippocrates Lib. II. de morbis §. 8. a motu & calore sanguinis vitam, ab ejus vero congelascentia & quiete mortem dilucide explanat. §. XXI. Itaque princeps & praecipua medentium intentio esse debet, ut in morbis omnem stasin & majorem ac plenariam quietem sanguinis avertant, ne mors inde sequatur: quod fit, si virium conservatio maxima medentis cura atque clientela sit. Scholion. Patet hinc amplissimus analepticorum, & quae moderate sanginem & transpirationem movent, in acutis & malignis morbis usus, & quam noxia sint ea, quae motus sistunt atque vires infringunt, cujus generis sunt purgantia, sanguinis missiones, perturbationes animorum omniaque anodyna & opiata, quibus nihil in hisce morbis perniciosius est, quia horum usu tristissimam mortem acceleratam fuisse, tristissimis aliquot exemplis edocti sumus. §. XXII. aguns e §. XXII. Mors, quae morbos sequitur, vel ex nimia virium defectione vel ex spasmo praecedente producitur. Scholion.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
