# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 54

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CORPORIS HVMANI MORBOSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/54

Schulion. Licet homo purissimo aëre, qui pabulum virium & spirituum est, fruatur, & benignissimae indolis ad pondus alimenta adsumat; optima etiam adsit mentis tranquillitas: tamen extrema senectus & vires & vitam aufert. Quare non in fluidis, sed in solidorum structura, quae sub aetatum decursu valde immutatur, horum effectuum causa quaerenda erit. §. XXIV. Fibrarum & membranarum nimia soliditas & durities, atque canalium angustia genuina & mechanica virium & vitae defectionis in senio confectis causa videtur. Scholion. Perpetuae observationis est, fibras & membranas, ex quibus compages corporis nostri maximę vasculosa consistit, eo duriores & densiores fieri, quo annosiora sunt animantia; unde etiam eorum carnium valde difficilis est coctio. Neque vero anatomes peritum latere potest, liquida praestantissimi usus ad robur & motum per capillares & tenuissimos canales in cerebro secerni & per membranas ac nervos filtrari: Notum quoque porro est, tenuissimum & valde activae indolis excrementum per subcutaneos minimos tubulos foras ejici. Durioribus itaque & densioribus, sub decrepita aetate, redditis membranis, quae formant hos canales, hi angustantur vel plane clauduntur, ut nec liquida laudatissima ad motum ac nutritionem libere, & quantum satis est, influere, neque excrementitia effluere possint. Non mirum hinc est, & sensoriis & motoriis organis suum robur atque potentiam movendi subtrahi, & bonos alias succos excrementitiis sordibus depravari. Unde nutritionem in senibus perire, vires deficere & multas impuras puras sordes in corpore accumulari necesse est, quas necessario tandem sanguinis & humorum stagnatio & quies excipit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
