# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 58

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, MORBORVM. ET SYMPTOMATVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/58

Motus itaque solidorum & fluidorum valde immutati, ratione proportionis suae vel nimis deficientes vel nimis excessivi, proximam & intimam morborum causam, qua posita ponitur & qua sublata tollitur morbus, constituunt. Scholion. Quemadmodum in macrocosmo omnes, quae contingunt, mutationes a motu pendent: ita etiam id fit in microcosmo. A motibus enim dependet vita, a motibus quoque sanitas provenit, motus quoque graviter laedunt & adficiunt homines in morbis: motus quoque ejus sunt indolis, ut destruere corpus & mortem inferre valeant. lidem in ipsis etiam morbis id beneficium corpori praestant, ut sanitatem amissam reparent & laesiones a morbis factas emendent. Veteres, cum in explicandis rebus medicis, quippe ignoto sanguinis circulo, ad solidorum vel fluidorum motiones non respicerent, sed tantummodo conceptibus circa materiae copiam, temperiem, facultates, variasque ejus conditiones inhaererent, utique nihil solidi vel demonstrativi in pathologicis adferre potuerunt. Testes sunt eorum libri dogmatici, quorum maxima pars, ubi causae morborum vel symptomatum adferendae erant, figmentis enarrandis, & quantum fieri poterat, incrustandis consumitur. Motus fluidorum in machina nostra duplicis potissimum generis in statu morboso observantur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
