# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 59

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, MORBORVM. ET SYMPTOMATVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/59

Vel enim sanguis & reliqua fluida a centro ad peripheriam, sive ab interioribus ad exteriores partes moventur & propelluntur: vel a peripheria sive ambitu corporis & partibus extremis atque externis sanguinis & fluidorum motus ad interiora corporis viscera dirigitur. Scholion. Motus, qui ab interioribus ad exteriora tendunt, non adeo naturae infensi sunt, sed salutarem saepe effectum relinquunt: praesertim, si fuerint aucti & intensiores, quoniam excrementitiis sordibus e corpore eliminandis inserviunt; posterioris vero generis illi, qui introrsum vergunt, oeconomiae corporis nostri admodum inimici & κατʼ εξοχὴν morbosi dicendi sunt, quoniam in se nunquam, nec nisi per accidens utiles evadunt; & sub horum etiam vehementia totus vitalis corporis nostri mechanismus destrui solet. Si sanguis cum magna celeritate & impetu, beneficio systoles cordis & arteriarum intensioris & valde auctae, per universi corporis canaliculosam compagem fertur motus hic dicitur febrilis, idemque ex immoderato calore & celeritate pulsuum dignoscitur. §. XII. Si nimia fit contractio solidorum membranaceorum inque primis durae matris, concitatissime fluidum nerveum in membra, quae motibus voluntariis auscultant, influit atque inde vehementior distensio, tractio, constrictio & agitatio musculorum perficitur, qui motus epilepticus dici solet. §. XIII. Motus peristalticus, qui in reciproca & blandiori contractione & dilatatione consistit, atque in canalibus excre(II) toriis majoris vel minoris diametri locum habet, nimis auctus & citatior redditus excretiones alvinas & quae per transspirationem, per urinam atque per ductus biliarios fiunt, promovet & auget. §. XIV. quae elatere suaGlandularum conglobatarum rum fibrarum lympham impellunt ejusque progressum per systalticus auctus celevasa lymphatica promovent, motus laticis, progressum atriorem lymphae, vel etiam salivalis que excretionem efficit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
