# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 60

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, MORBORVM. ET SYMPTOMATVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/60

Quandocunque in partibus corporis sive fibris musculosis sive membranosis ac nerveis eae constent, systole sive contractio intenditur, hic motus vocari solet spasmus. §. XVI. Spasmus est vel universalis vel particularis. Ille a partibus extremis vel remotis incipit & totum systema fibrarum carnearum atque vasorum, quae ex membranis nerveis & muscularibus contexta sunt, afficit. Et talis quidem motus maxime observatur in principio febrium intermittentium, item in plurimis chronicorum paroxysmis & affectibus spasmodicis; atque rigore. horrore, frigore, contractione externi habitus, interna vero anxietate, & in arteriarum pulsu duritie ac debilitate sese manifestat. §. XVII. Si quando spasmus, a partibus extremis initio sumto, membranas exquisitae sensationis, inque primis cerebri meninges & nervos in consensum trahit, in epilepsiam transit: si vero tantum nervorum illa paria occupat, quae ad certas partes abeunt vel ex spinali medulla prodeunt, motus tantum convulsivi emicare solent. SchoAtrociores infantum ex intestino dolores, vel qui ex dentitionis difficultate fiunt; quandoque etiam in adultis immanes dolores intestinorum, aut qui calculo vel cardialgiae junguntur, in epilepticos motus non raro transeunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
