# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 61-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, CAP. III. DE MOREORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/61-2

CAP. III. DE MOREORVM cludit eorumque exitum praepedit, sed & alvum constringit & sordium excretiones, quae per eam fiunt, cohibet. In ductibus urinariis si consistit, urinae effluxus vel cum dolore fit, vel saepe prorsus intercipitur, aut saltem valde difficilis redditur. Canalium, qui bilem ex hepate in duodenum vehunt, per spasmos constrictio biliosi liquoris ad intestina descensum impedit, unde ob bilis ad vasa lymphatica regurgitationem icterus promte gignitur. §. XXI. Nulla pars tam gravibus stricturis spasticis patet atque obnoxia est, quam ipse ventriculus cum intestinis, quia horum viscerum canales ex membranis valde nervosis acutaeque sensationi maxime idoneis contexti sunt. Scholjon. Clarissime hoc apparet in affectibùs colicis, hypochondriacis, hystericis, variisque chronicis & spasmodicis morbis, quorum primaria sedes & quasi campus, ubi morbus tyrannidem suam exercet, est in ventriculo ac intestinis. Et quia his partibus ingens consensio, propter communem nervum intercostalem, cum capite, cum pectore, renibus, hepate & aliis nobilissimis partibus intercedit; hinc tanta symptomatum multitudo & vehementia affectibus spasmodicis jungi solet. §. XXII. Quemadmodum nimia solidorum contractio atque intensior systole, sive spasmus, plures morbosas adflictiones parit: ita etiam solidorum languidior & debilior systole, sive laxitas & resolutio eorum nimia, & ad movendum impotentia, quae Graecis atoniae nomine venit, functiones oeconomiae nostrae corporeae valde laedit atque immutat. §. XXIII. Quantum systole intensior motum fluidorum accelerare valet: tantum atonia eundem, vel in universo corpore, vel in certis tantum partibus, impedit atque retardat. §. XXIV. §. XXIV. Uti spasmus, ita etiam atonia est vel universalis vel particularis. Illius exemplum in summa virium prostratione & maxime in animi deliquio videas: haec vero, quae certas tantum partes obsidet, in morbis maxime chronicis atque haereditariis conspicitur. §. AXV. Ex motu liquidorum impedito & retardato decubitus humorum, infarctus, obstructiones, indurationes, item corruptiones viscerum fiunt: adeoque pervicaces & chronicae passiones ex nimia atonia partium progignuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
