Latin
CAP. III. DE MOREORVM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 63
Unproofread scanNot analysed yet
§. XXVI. Sanguinis &humorum circulus retardatus valde disponit corpora ad morbos; quandoquidem exinde humores valde spissi, impuri &copiosi evadunt, ob retentas in corpore multas excrementitias partes, quas evacuationes rite atque ordine fientes excluderent. Sic plethora atque cacochymia, multarum, inque primis chrodicarum passionum foecundae genitrices, nascuntur. §. XXVII. Motus solidorum &fluidorum in morbis valde immutati laedunt &turbant functiones corporis nostri variis modis: &hae functionum laesiones vocari vulgo solent symptomata. Scholion. Ingens confusio apud auctores morborum &symptomatum reperitur, dum plures morbos pro symptomatibus &symptomata pro morbis habent. Ex quo intelligas, eos veras utriusque rei notiones animo non concipere nec modum, quo singuli producuntur morbi, satis recte indagasse, §. XXVIII. Symptomata duplicis sunt generis: vel enim a motibus morbosis immediate &proxime fiunt, vel demum ex aliis concurrentibus causis producuntur: illa quidem symptomata morbi essentialia, haec secundaria vocantur. Scholion. Essentialia sequuntur presso pede ipsum morbum, seu potius motus morbosos speciales, neque possunt divelli aut separari, unde etiam certa morborum, ex quibus illi dignoscuntur &invicem distinguuntur, signa atque indicia praebent.