# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 66

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IININN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/66

MOTVVM MICROCOSMICORVM LEGIBVS ET EFFECTIBVS IN PRODVCENDIS MOR BIS ET SYMPTOMATIBVS. Otibus in machina nostra proportionatis & ad excre. tiones tendentibus vita & sanitas sustinetur: morboMTrum vero natura & indoles mutatis, impeditis & inaequalibus istis motibus continetur. Motus quoque morbosi ejus sunt indolis, ut vel ad interitum machinae vel ad sanitatem recuperandam convertantur: quare motuum, qui in machina nostra morbos efficiunt, vitamque ac sanitatem dispensant, naturam, leges, effectus probe intelligere oportet medicum, qui cum certitudine agere & operari tum in praeservando, tum in curando velit. Quemadmodum in macrocosmo motus secundum certas leges, tanquam ad normam fiunt, & constantes edunt effectus; ita quoque in microcosmo tum illi, qui functiones secundum ordinem praestant, tum vero etiam, qui easdem laedunt vel turbant, aut machinam a praesentanea corruptione & morte praeservant, certis legibus continentur. Scholion. Scientia legum, quae in hydraulicis, staticis, mechanicis & motu elasticorum corporum observantur, ingens lumen mechanicae corporis nostri scientiae, ad clariorem phaenomenorum explicationem, accendit. Neque enim dubitandum est, quin cuncta in corpore nostro mechanice, id est, secundum certam mensuram & proportionem motuum peragantur; neque illud inficiandum, quod mechanica corporis animati scientia tanto excellentior & sublimior sit ea, quae per experimenta intellectui humaCAP. LII. DE MOTVVM MICROCOSMICORVM LEGIEVS &c. humano cognita perspectaque redditur, quantum sapientia Dei omnem humanam artem longissime exsuperat. Enitendum tamen omni labore ac cura arbitror, ut, quantum fieri potest, divinam in corporibus animatis & vivis mechanicam, motuumque, quae tantas mutationes efficiunt, leges inquiramus & addiscamus. §. III.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
