# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 88

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, IININN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/88

Fundamentum quoque haec nostra thesis habet eximium in hydraulicis nam fluida, certo velocitatis gradu per plures tubulos aequaliter decurrentia, tanto majori velocitate per apertos feruntur, quanto magis per obstructos tubulos effluxus impeditus fuit. Varia eaque satis gravia sunt symptomata, quae ab intercepto alicubi sanguinis motu ejusque majori ad alia loca adfluxu subnascuntur. Scholion. Quando crassiora fluida in arctiores canales, ubi firmius inclusi haerent, impri nuntur, fiunt inflammationes. Si vero vasa ob nimiam distensionem aperiuntur, sanguinis fiunt profusiones sive haemorrhagiae: a nimia congestione sanguins & humorum in porosa & vasculosa partium substantia tumores gignuntur & ob membranarum nervearum violentam ibi factam distensionem dolores gravativi pullulant. Si a stagnante sanguine partes aqueae & serosae secedunt, catarrhi, defluxiones, rheumatismi fiunt. Ex hoc quoque fonte apostemata atque exulcerationes prodeunt; sanguis enim in poros partium illapsus, si regredi nescit & ibi firmius haeret, in pus mutatur vel erodentem, salsam, acrem indolem adsumit. Prout loca differunt, in quibus congestio & translatio sanguinis a spasmis facta est: pro eo diversi quoque prodeunt effectus seu morbi. Scholion. Congestio & stagnatio vehementior sanguinis in capite ejusque vasis, narium haemorrhagiam parit: ob rupta vasa plexus choroidei apoplexia sanguinea oritur: a nimia distensione vasorum in meningibus apoplexia spasmodica vel etiam epilepsia progeneratur. Si vero secedit serum a sanguine & medullae spinalis nervos occupat, hemiplexiae vel paralyses fiunt; si in ceafferebri cortice vel ventriculis serum extra vasa subsistit, ctus ized by Google Dig ET ErFICriBVs IN PRODVCENDIS MORBIS ET SYMPIOMATIBVB. 69 ctus soporosi: si decumbit circa thalamos nervorum opticorum, gutta serena propullulant. Si serum secessum facit circa par septimum nervorum, surditas; si circa nonum par aphonia subnascuntur. Si firmiter sanguis impactus est in meningibus, phrenitis; si difficilius per vasa cerebri progreditur, insomnia terrifica. daemoniaca & melancholica pathemata fiunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
