# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 9

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, THESIVM NOXA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/9

Ad completam cujusque morbi historiam adornandam sectio cadaverum morbis defunctorum maxime pertinet. Scholion. Non facile aptius ad morborum & mortis causas revelandas medium sectione & inspectione solertiori cadaverum, quae iisdem morbis extincta sunt, invenitur. Quanquam enim non omnia, quae in dissectis cadaveribus observantur, semper primae & proximae morborum causae habenda sunt, sed saepius effectus tantum causarum atque ipsius mortis: nihilominus non raro accidit, ut hac ratione genuinae insolitorum subinde morborum atque symptomatum causae manifestae fiant. Noti mihi sunt plures casus, ubi tum in ipsis morbis, tum, in eorum causis cognoscendis non incelebres etiam medici valde hallucinati sunt, maxime alienas proferendo, cum postea facta sectione polyposae in corde vel vasis majoribus concretiones, abscessus mesenterii, calculi in vesicula fellea vel vesica urinaria, rupta sanguinis vel lymphatica vasa, ingentes glandularum tumores, putrida viscera, uterus disruptus in conspectum venerunt, de quibus nihil plane antea cogitatum fuit. Quare dissectiones utique cadaverum frequentiores & solertiores a medicis anatomes peritis majorem in modum commendandae sunt, eo quod vera causarum morbi cognitio & prudens remediorum ad eas auferendas adplicatio duo quasi poli sunt, circa quos tota praxis medica vertitur. Ex medicorum plenioribus observatis complura eaque maxime utilia in perfectionem & certitudinem artis nostrae redundant. Scholion. Neque enim alia via vel methodus suppetit, qua morbos a se invicem probe distinguere eorumque causas, multum quoque dissidentes, cognoscere possumus, quam per multiplices & recte institutas observationes.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
