# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.13-2-14

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 92.13 to 92.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.13-2

Neque de motibus intensioribus & spasmodicis absoluta salubritas, quae corpori utilis sit illudque a corruptione & morte vindicet, praedicari potest: perquam enim notum est, spasmos ejus naturae ac indolis esse, ut excretiones sistant, emunctorium cutis, quo utilissima perspiratio continenter sit, constringant atque humorum motum ab ambitu corporis & extremis partibus ad interna & ipsum cor retrovertant, cum tamen motus illi, qui sanitati & vitae patrocinantur, excretorii, debeant esse liberi & a centro ad peripheriam corporis ferri. Et quod spasmorum natura vitae e diametro adversetur vel ex eo colligendum est, quia sub spasmis & perspasmos symptomata, quae mortem inferunt, producuntur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
