# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.25-28

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, 92.25 to 92.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/92.25

Perpetua lex naturae est, quod spasmorum in partes operatio non sit continua, sed plerumque ad certum tempus eorum vehementia se remittat, vel plane intermittat, interjecto autem aliquo tempore statis ac certis periodis, cum eodem saepe impetu, revertatur. Scholion. Est haec natura atque indoles omnium morborum tam acutorum quam chronicorum, & qui per paroxysmos, periodos & exacerbationes corpora humana exercent, ut non continuo affligant eodem gradu vehementiae, sed certo temporis spatio conquiescant, & quasdam quasi faciant inducias. Adeo etiam atrocissima intestinorum tormina, intolerabiles anxietates, vomitiones aut concitatae alvi dejectiones a veneno, vel drastico purgante aut emetico subortae, non continenter corpora affligunt atque excruciant, sed remissiones & exacerbationes suas habent. SXXX. ET ErFECTIIVS IN PRODVCENDIS MORBIS ET SYMPTOMATIBVS 8I §. XXX. Quod spasmi illis partibus, quas diu obsederunt, atoniam atque imbecillitatem inducant, haec etiam una ex praecipuis naturae legibus & observatis censenda est. Scholion. Partium imbecillitas, quae diuturnius spasmorum sequitur exercitium, haud aliunde arcessenda videtur, quam quod validissima illa fibrarum agitatione, mutua allisione & contorsione fluidissimae sanguinis ac succi nervosi partes, quae tonum ac robur vitale efficiunt, avolent ac dissipentur. Unde sequitur, partibus tamdiu illam inhaerere debilitatem, usque dum cum tempore paulatimque recentibus succis spirituosis iterum perfusae ac refocillatae fuerint. §. XXXI. Atonia & imbecillitas, quam vehementia spasmorum in partibus relinquit, variorum phaenomenorum in pathologicis rationem & causam subministrat. Scholion. Mirum est, quam levi negotio plura difficilia phaenomena per hanc legem mechanicam explicari possint. Res perquam notatu digna est, quod sub intermittentium paroxysmis maxima adsit pulsuum, cum intenso calore, celeritas ac vehementia, diebus vero vacuis mirabilis pulsuum tarditas ac debilitas cum partium refrigeratione observetur. Si affectus & motus spasmodici hypochondriacos, arthriticos vel hystericas exercent, pulsus valde duri, celeres cum interno ardore & anxietate observantur: remittentibus vero his paroxysmis pulsus tardissimi ac debilissimi evadunt. In febrium paroxysmis inque acerbis doloribus cutis arida, tensa, servida, stricta & exsiccata visitur, ut necquicquam humoris prodeat: finito autem paroxysmo relaxatur, & tumida ac mollis redditur, largissimoque sudore cum frigidiusculo sensu perfunditur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
