Latin
92.5 to 92.7
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 92.5-3-7
Unproofread scanNot analysed yet
At enim vero si tali principio ens quoddam materiae ex pers intelligitur, quod sensu interno, intentione ac sapientia instructum motus ad certos fines in morbis dirigat, id neutiquam admittere possumus. Clarior enim ac distinctior prius hujusmodi principii, quod motus ad vitam pertinentes tam instatu sano, quam adflicto dirigat, tam existentia, quam explicatio a nobis desideratur. Causae ex Metaphysicorum scholis in physicam &pathologicam corporis humani doctrinam minime transferri debent. Scholion. Metaphysici causarum suarum classes maxime secundum actiones humanas instruxerunt, quo referri videntut causa efficiens, principalis, impulsiva, moralis, physica, instrumentalis, formalis, objectiva, finalis, subjectiva &id genus plures. Ut itaque genuinus harum distinctionum &vsus, qui ab instituto nostro non alienus videtur, appareat, ponamus hominem esse, qui imminentem domus ruinam praecavere atque avertere velit. Causa igitur efficiens hic ponenda erit in domino, qui hanc impendentem domus ruinam praesentit, intelligit, &omnia ad hanc avertendam conquirit praesidia. Causam materialem &subjectivam constituet res, quae ruinam minatur; objectiva consistet in hujus abolitione; formalis erit modus hanc amovendi; instrumentalis continebitur instrumentis huic scopo accommodatis: causa denique finalis dicenda erit praeservatio a damno. Hanc concatenatam causarum seriem nonnulli ex recentioribus transferunt ad oeconomiam corporis humani, quod causa morbi ruinae &corruptioni facit obnoxium. Rem igitur hunc fere in modum explicant: dicunt nimirum, hoc periculum corruptionis esse omni modo a corpore avertendum, atque ad hoc concurrere omnium primo animam humanam, quae praevideat atque intelligat imminentem corporis sui interitum, omniaque media ad hunc amoliendum dirigat, adeoque causam esse morbosorum motuum efficientem; pro causa autem materiali seu subjectiva habendam esse materiam illam perniciosam, quae corporis destructionem moliatur; causam objectivamesse ejus ex corpore eliminationem, formalem motus secretorios &excretorios, in strumentalem vias &partes solidas finalem denique corporis ab omni interitu ac putredine conservationem.