# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 94

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, RVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/94

Sicut enim idem pharmacum pluribus oblatum diversas edit operationes, ita etiam eadem morbi causa pro diversa corporum conditione effectus exerit longe multumque discrepantes. Nam secundum vulgatum canonem causae non tantum ratione activitatis, sed etiam receptivitatis operantur, sive, quod idem est, causarum vires perpetuo se habent relative, i. è. ab aliis praesentibus rebus multifariam modificantur. Prudentis igitur est medici, non modo respicere ad causarum morbidarum vires, sed etiam pensi habere corporum laborantium naturam, habitum, vires ac temperamentum. Ita demum rectum de morbi diagnosi, prognosi & curandi methodo enascitur judicium. In generandis morbis non una, sed plures concurrunt causae, quarum seriem & ordinem utique scire oportet medentem. Scholion. In cunctis rebus, quae a natura fiunt, infinitus fere causarum progressus observatur. Ut res illustretur exemplo, annonae sterilitatis causa esto caloris foecundantis defectio, hujus causa erit coelum continuo turbidum ac pluviosum, quod a continuo ventorum ex occidente & septentione flatu ortum fuit. Qui diuturniores venti dubio omni procul aliam causam & forsan peculiares ex terra exhalationes, aut siderum positiones habent. Neque etiam haec ipsa suis, quibus oriuntur, causis erunt destituta. Et haec concatenata causarum series prope in infinitum extendi poterit. Simili ratione innumerabilis erit causarum morbificarum productio, dum semper causa produducit effectum, qui postea causa fit alterius effectus, & sic porro. Quemadmodum vero satis est, si physicus causas tantum proximas sterilitatis temporum novit, ita etiam sufficit, quando medicus earum rerum, quae praeter naturam fiunt in corpore, causas proximas, & antecedentes, & quae eas regunt, cognoverit. §. XII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
