Latin
RVM CAVSIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2 95
Unproofread scanNot analysed yet
proximae formales morborum Cansae continentes &proxima ratione animati cordicuntur, quae immediate perturbant, ita, ut hisce positis poris functiones vitiant ac sint, &remotis, illae tollantur: &corporis afflictiones praesto hae sunt maxime motus solidorum &fluidorum perversi, inaequales, ordinis expertes. XIII. Causas proximas materiales quas nonnulli efficientes per excellentiam vocant morborum nosse etiam oportet medicum; &hae sunt illae quae turbatos istos motus sua natura excitant: hisce vero causis quia antecedunt aliae tam internae quam externae, factum est, ut illae κατ᾽ʼ ἐξοχὴν antecedentes, Graece προιγουμέναι hae vero externae sive προκαταρκτικαν &occasionales a veteribus dictae fuerint. Scholion. Medicam hanc causarum doctrinam illustriorem reddemus exemplo. Saevissimorum, quibus hystericae excruciantur, pathematum continens &proxima causa formalis etit vehementis spasmorum, quibus genus nervorum impetitur. Efficiens materialis erit copiosi, spissi &impuri sanguinis in nervosis partibus congestio. Causae antecedentes erunt vel internae vel externae: ex illarum genere plethora ex mensium suppressione, &generis nervosi imbecillitas accusandae erunt. Quod vero attinet remotiores causas externas, ex rebus naturalibus corporis nimia sensibilitas, vasorum exilitas, terror, vita motus expers, inordinata diaeta, liquidorum usus parcior quae ad genesin harum causarum occasionem praebent, adducendae erunt.