# Medicina rationalis systematica. Vol. 2 99

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2, RVM CAVSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-2/99

Sanguinis stasis in locis valde nervosis plurimum habet periculi, qualis est in meningibus atque in ventriculo & intestinorum canalibus item in membranis quae pulmonales vesiculas constituunt. Serum impurius membranas capitis & cerebri lancinans hemicranias, cephalalgias, convulsiones parit: in membranis articulorum dolores arthriticos: in intestinorum tunicis atrocissima tormina, in ventriculo acerbissimas cardialgias: in meatu auditorio saevam otalgiam: in dentium ligamentis gravissimam odontalgiam: in musculorum membranis rheumaticos dolores suscitat. Idem serum extravasatum variorum exanthematum, macularum, pustularum & ulcerationum causa fit. In glandulosis locis lymphae stases, defluxiones & catarrhales febres ingignunt. §. XXI. Stagnationes sanguinis convulsionum & spasmorum foecundae genitrices sunt, quae vel ex copia vel ex inopia humorum secundum Hippocratis aph. 39. Sect. VI. fiunt. Scholion. Ad tutelam secundae valetudinis proportio humorum in vasis. quae nec excedat, nec nimium deficiat, semper necessaria est, alias statim proportio & aequilibrium motuum laeditur: nam ex oriunnimia copia aeque ac ex inopia, si est supra modum, tur stagnationes, quae in locis valde nervosis naturam promte ac expedite ad spasmos sollicitant.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
